monumenta.ch > Hieronymus > 44
Hieronymus, Epistularum selectio, 43. Ad Marcellam <<<     >>> 45. Ad Asellam

44. Ad Marcellam

1  UT absentiam corporum spiritus confabulatione solemur, faciat unusquisque, quod praevalet. 2  Vos dona transmittitis, nos epistulas remittimus gratiarum, ita tamen, ut, quia velatarum virginum munus est, aliqua in ipsis munusculis esse mysteria demonstremus. 3  Saccus orationis signum atque ieiunii est; sellae, ut foras pedes virgo non moveat; cerei, ut accenso lumine sponsi expectetur adventus; calices mortificationem carnis ostendunt et semper animum ad martyrium praeparatum - Calix quippe domini inebrians perquam optimus - quod autem et matronis offertis muscaria parvis animalibus ventilanda, procul ab illis abesse debere luxurias, quae cito cum isto interiturae mundo oleum vitae suavioris exterminare. 4  Hic typus virginum, haec figura sit matronarum. 5  Nobis autem, in perversum licet, munera vestra conveniunt: sedere aptum est otiosis, in sacco iacere paenitentibus, calices habere potantibus, licet et propter nocturnos metus et animo semper malo conscientiae formidante cereos quoque accendisse sit gratum.